라틴어 문장 검색

De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말1)
quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritate instituant?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:14)
"regnator mundi Christo sociabere in aevum, quo ductore meum trahis ad caelestia regnum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2266)
eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi partita habeant inter se ac divisa momenta, terrena et umida suopte nutu et suo pondere ad paris angulos in terram et in mare ferantur, reliquae duae partes, una ignea altera animalis, ut illae superiores in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent, sive ipsa natura superiora adpetente sive quod a gravioribus leviora natura repellantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:7)
Si per se iret ad verum, si totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 28:4)
natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:2)
Ipse, si Paulam miseris, balbutientia senex verba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:28)
Sicut enim ad loca munitiora festinatius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere, sic corda Christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum caelestem inpigra celeritate transferre, ut, si aliqui humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit, si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur, qui quandoque moriturus inmortali domino ad quem venturus est, bona propria commendavit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 2:3)
quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:1)
Scio hominem in hac insula adhuc in carne manentem, qui, cum uir ille de mundo transiret, uidit animam Ceddi fratris ipsius cum agmine angelorum descendere de caelo, et adsumta secum anima eius, ad caelestia regna redire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:1)
"sicut inciti atque alacres rostris perfremunt delphini" - item alia multa - Silvani melo consimilem ad aures cantum et auditum refert - ergo ut hic primo aspectu inanimum quiddam sensuque vacuum se putat cernere, post autem signis certioribus quale sit id de quo dubitaverat incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea cum vidissent motus eius finitos et aequabiles omniaque ratis ordinibus moderata inmutabilique constantia, intellegere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac divina domo sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:7)
"Quid quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur, aut, rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage divisa, moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:1)
Qui exaudivit te et nos pro te, ut libereris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur, ipse te exaudiet, ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates, invisibiliter et spiritaliter vincas et sic utaris hoc mundo tamquam non utens, ut ex bonis eius bona facias, non malus fias, quia et ipsa bona sunt nec dantur hominibus nisi ab illo, qui habet omnium caelestium et terrestrium potestatem.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 10:5)
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)
"Quod ipsum explorare et eruere sine univcrsitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi divinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque vergentia nihil nata sint prospicere nisi pabulum, nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION